ALEPH. Quomodo sedet sola civitas
plena populo! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta
est sub tributo.
1.2 BETH. Plorans ploravit in nocte, et
lacrimae eius in maxillis eius; non est qui consoletur eam ex omnibus caris
eius: omnes amici eius spreverunt eam et facti sunt ei inimici.
1.3 GHIMEL. Migravit Iudas propter afflictione
et multitudine servitutis; habitavit inter gentes nec invenit requiem: omnes
persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias.
1.4 DALETH. Viae Sion lugent, eo quod non sint
qui veniant ad solemnitatem; omnes portae eius destructae, sacerdotes eius
gementes, virgines eius squalidae, et ipsa oppressa amaritudine.
1.5 HE. Facti sunt hostes eius in capite,
inimici eius locupletati sunt, quia Dominus locutus est super eam propter
multitudinem iniquitatum eius; parvuli eius ducti sunt captivitatem ante faciem
tribulantis.
Nenhum comentário:
Postar um comentário