sábado, 2 de agosto de 2014

PUER NOBIS NASCITUR

PUER NOBIS NASCITUR
Camerata Trajectina 

1. Puer nobis nascitur
Rector angelorum;
In hoc mundo pascitur
Dominus dominorum.

2. In præsepe ponitur
Sub fœno asinorum.
Cognoverunt dominum
Christum regem cœlorum.

3. Hinc Herodes timuit
Magno cum livore (dolore,)
Et pueros occidit,
Infantes cum livore. 

4. Qui natus est ex Marie
Die hodierna
Perducat nos cum gloria
(Ducat nos cum gratia)
Ad gaudia superna.

5. O et A et A et O
Cantemos in chorum
(Cum cantibus in choro,)
Cum canticis et organo,
Benedicamus domino.

5. O et A et A et O
Cum cantibus in choro,
Cum canticis et organo,
Benedicamus domino.

Nenhum comentário: