quinta-feira, 28 de março de 2013

INCIPIT LAMENTATIO JEREMIAE PROPHETAE

INCIPIT LAMENTATIO JEREMIAE PROPHETAE



ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo. 
1.2 BETH. Plorans ploravit in nocte, et lacrimae eius in maxillis eius; non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius: omnes amici eius spreverunt eam et facti sunt ei inimici. 
1.3 GHIMEL. Migravit Iudas propter afflictione et multitudine servitutis; habitavit inter gentes nec invenit requiem: omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias. 
1.4 DALETH. Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem; omnes portae eius destructae, sacerdotes eius gementes, virgines eius squalidae, et ipsa oppressa amaritudine. 
1.5 HE. Facti sunt hostes eius in capite, inimici eius locupletati sunt, quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum eius; parvuli eius ducti sunt captivitatem ante faciem tribulantis. 

Nenhum comentário: